#Marc. XII; Luc. XXI#Joan. VIII#cap. XLIV
Et respiciebat divites, qui mittebant munera sua in gazophylacium. Phylaxe Graece, Latine servare dicitur, gaza lingua Persica opes. Erat autem arca, desuper foramen habens, posita ad dexteram ingredientium circa altare, in qua mittebatur pecunia offerentium ad sartatecta templi restauranda, et servabatur. Tamen erat ibi quaedam specialis arca, in qua soli sacerdotes mittebant donaria sua, quae vocabatur corbanam. Et erat ibi tertia, in qua rex, vel principes tributum mittebant, quae dicebatur musac. Tamen quidam aliter distinguunt, quia quandoque legitur musac Sabbati. Et dicunt in illa arca tantum reponi oblationes solemnium dierum, et quia corbam votum sonat, dicunt in corbanam reponi votiva. In gazophylacio aliorum dierum munera, et spontanea. Tamen quaelibet earum generali nomine gazophylacium dicebatur, et etiam locus, in quo erant positae. Unde habetur: Haec locutus est Jesus in gazophylacio. In Ezechielequoque thalami sacerdotum dicuntur gazophylacia. Vidit autem, et quamdam viduam pauperculam, mittentem aera minuta duo, quod est quadrans, id est duos aereos nummulos, valentes quartam partem sicli, scilicet obolos quinque, et dixit eam misisse plus quam omnes, quia totum victum miserat, alii vero ex superabundanti sibi.